PAEDAGOGOS (Super)

PAEDAGOGOS (Super)
Super PAEDAGOGOS
apud Spartian. in Hadriano, c. 2. Fuit in amore Traiani, nec tamenei super paedagogos puerorum, Gallo favente, defuit: est praefectus Paedagogorum; quemadmodum super Velarios, est praepositus Velariorum in veter. Inscr. SUPRA. VELARIOS. DE. DOMUS. AUG. Superiumentarius, iumentariorum praefectus, apud Sueton. in Claudio: c. 2. Superstationarius, praefectus Stationariorum, apud Optatum Milevitanum; Super hereditates libetus, Procurator hereditatum, apud Marcellum Empir. etc. Meminit autem istiusmodi Paedagogorum Lapis Romae, T. FLAVIO. AUG. LIB. GANYMEDI. PAEDAGOGO. PUEROR UM. CAES. N. Alius, D. M. TI. CLAUDIO. AUG. LIB. GRATIO. PAEDAGOGO. PUERORUM. CAERETANORUM. AUG. N. SER. FECIT. Item alius lapis, D. M. P. AELIUS. AUG. LIB. LYCUS. PAEDAGOG. PUERORUM. AC. APUT. AFRICAS, ubi AC. principum nominis est, quô patria istorum puerorum declarabatur. Salmas. et Casaubonus ad loc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • SUPER Planetam — vide supra Manipulus; ut et lemmate Super Paedagogos …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gnosticism — • History of Gnosticism from its pre Christian roots through its developed doctrines concerning cosmogony, the Sophia myth, soteriology, and eschatology. Includes information on rites, schools, and literature Catholic Encyclopedia. Kevin Knight.… …   Catholic encyclopedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”